ALIMENTARIA Compendia

ALIMENTARIA Compendia
ALIMENTARIA Compendia
apud Iul. Capitolin. in Pertinace Imperatore c. 9. Alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obduratâ verecundiâ sustulit: Graecis ὠφίλειαι Gloss. Compendia, ὠφέλειαι. Videtur hoc dicere Capitolinus: non omnibus alimentariis debita fuisse alimenta; sed iis solum, qui admissi sunt a Traiano primum ad perceptionem frumentariam, i. e. quinque illis milibus ingenuroum puerorum, quibus frumenta dari primus Traianus instituit, uti discimus ex Plinii Panegyr. Casaubon. ad loc. de cuius sententia, plura vide apud Lipsium Diatr. de Frumentatione, et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • COMPENDIA Alimentaria — apud Capitolin. in Pertinace, c. 9. Alimentaria etiam compendia, quae novem annorum, ex instituto Traiani, debebantur, obduratâ verecundiâ sustulit: sunt ὠφελείαι, inquit Salmasius; Ita enim Graeci vocant; et idem pene quod Impendia. Casaubono… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”